monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 1 > csg899.39 > csg48.393 > csg75.840 > bnf8040.99 > sectio 65 > bkeCod.16.86v > uwbM.p.misc.f.3.96 > sectio 9 > salCod.Sal.X,16.317 > sectio 99 > Lucas, 23 > bavPal.lat.311.317 > sectio 104 > uwbM.p.th.f.69.122 > sectio 121 > habCod.Guelf.81Weiss..21 > sectio 7

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 129, 7
Sed sunt qui dicant: Ecce resurrexit Dominus; numquid propterea sperandum est et me posse resurgere? Utique propterea: in hoc enim resurrexit Dominus, quod a te accepit. Non enim resurgeret nisi mortuus esset, non autem mortuus esset, nisi carnem portaret. Quid accepit a te Dominus? Carnem. Quid venit ipse? Verbum Dei, quod erat ante omnia, per quem facta sunt omnia. Sed ut acciperet abs te aliquid. Verbum caro factum est, et habitavit in nobis . Accepit abs te, quod offerret pro te; quomodo accipit sacerdos a te, quod pro te offerat, quando vis placare Deum pro peccatis tuis. Iam factum est, ita factum est. Sacerdos noster a nobis accepit quod pro nobis offerret: accepit enim a nobis carnem; in ipsa carne victima factus est, holocaustum factus est, sacrificium factus est. In passione sacrificium factus est; in resurrectione innovavit illud quod occisum est, et tanquam primitias tuas dedit Deo, et ait tibi: Consecrata sunt iam omnia tua, quando tales primitiae de te datae sunt Deo; spera ergo et in te futurum quod praecessit in primitiis tuis.